라틴어 문장 검색

Et habitabit spurius in Azoto, et disperdam superbiam Philisthim.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장6)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장15)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장15)
Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장77)
Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장78)
et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장83)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장84)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
Quorum cognito adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 56:3)
vallata mari Scironia rupes et duo continuo conectens aequora muro Isthmos et angusti patuerunt claustra Lechaei:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:59)
igitur quo vera seu falsa antiret Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장7)
perfodere Isthmum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 3:4)
destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION